

Liber Genesis*
Caput 50: Versus 24
Asportate ossa,etc.[STRAB.]Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Aegypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitae annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad aeternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.